monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 36
XXXIV. MANSIO. Et profecti de Cades, castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Or, iuxta praeceptum Domini, et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. Eratque Aaron centum viginti trium annorum quando mortuus est in monte Or. Et audivit Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod venissent filii Israel Trigesima quarta Mansio est, quam plerique interpretantur 'lumen:' nec errarent, si per 'Aleph' litteram scriberetur. Alii 'pellem,' et ipsi verum dicerent, si esset 'Ai' positum. Nonnulli 'foramen,' quod posset accipi, si 'Heth' haberet elementum. Cum autem legatur per 'He;' magis 'mons' intelligitur: et legi potest, 'Ascendit Aaron sacerdos in montis montem,' id est, in verticem eius. Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, Lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus: et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Iesus non plangitur. IN LEGE DESCENSUS ad inferos; in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur: ex voto victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci 'Horma,' id est, 'anathema.' Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos; non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi.